Rozmiar: 15909 bajtów

- 86 -

1307, August 24. Bei Kamenz.

Bischof Heinrich von Breslau investiert den Klosterbruder Cristanus von Kamenz als Pfarrer in Frankenberg.

In nomine domini amen. Nos Heinricus dei gracia episcopus Wratislaviensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod, cum ecclesia de Antiquo Frankinberg per liberam resignacionem fratris Ludwici olim plebani ibidem in nostris manibus canonice vacavisset, nos ad presentationem honorabilis ac religiosi viri domini Gotfridi abbatis monasterii de Camenz conventu consentiente, ibidem discretum virum fratrem Cristanum exhibitorem presentium per nostrum anulum investivimus presentialiter pro plebano vero de ecclesia in Frankinberg supradicta, sibi concedentes ibidem curam spiritualium et regimen animarum. In cuius rei testimonium presentes litteras nostro sigillo munitas fecimus sibi dari. Datum apud Camencz nono Kalendas Septembris anno domini millesimo trecentesimo septimo presentibus dominis: Paulo priore, Nicolao subpriore, Johanne magistro operis, Hermanno seniore, Johanne celerario fratribus monasterii de Camenez predicti.

Aus dem Transsumt des Bischofs Prezlaw von Breslau, d. d. Breslau, 3. März 1347. S. Frömrich, S. 55.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów